Valens Thessalonicus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 261) vir militaris, proconsul Achaeae atque usurpator imperatore Gallieno regnante fuit.
Cum imperator Valerianus, pater Gallieni, a Sapore I rege Persarum captus esset, in Oriente Macrianus et Quietus fratres imperatores proclamati sunt. Contra eos Gallienus Valentem proconsulem Achaeae misit. Macrianus autem Pisoni imperavit, ut Valentem necaret. Sed Valens a militibus suis ipse imperator "Valens Thessalonicus" proclamatus Pisonem vicit et necavit. Paulo autem post ipse quoque a militibus caesus est.[1]